Justification is defined in the Westminster Catechism, “An act of God’s free grace, wherein He pardoneth all our sins, and accepteth us as righteous in his sight, only for the righteousness of Christ imputed to us, and received by faith alone.”

The Heidelberg Catechism in answer to the question, “How dost thou become righteous before God?” answers, “Sola fide in Jesum Christum, adeo ut licet mea me conscientia accuset, quod adversus omnia mandata Dei graviter peccaverim, nec ullum eorum servaverim, adhæc etiamnum ad omne malum propensus sim, nihilominus tamen (modo hæc beneficia vera animi fiducia amplectar), sine ullo meo merito, ex mera Dei misericordia, mihi perfecta satisfactio, justitia, et sanctitas Christi, imputetur ac donetur; perinde ac si nec ullum ipse peccatum admisissem, nec ulla mihi labes inhæreret; imo vero quasi eam obedientiam, quam pro me Christus præstitit, ipse perfecte præstitissem.” And in answer to the question, Why faith alone justifies? it says. “Non quod dignitate meæ fidei Deo placeam, sed quod sola satisfactio, justitia ac sanctitas Christi, mea justitia sit coram Deo. Ego vero eam non alia ratione, quam fide amplecti, et mihi applicare queam.”

The Second Helvetic Confession,1 says “Justificare significat Apostolo in disputatione de justificatione, peccata remittere, a culpa et pœna absolvere, in gratiam recipere, et justum pronunciare. Etenim ad Romanos dicit apostolus, ‘Deus est, qui justificat, quis ille, qui condemnet?’ opponuntur justificare et condemnare… . . Etenim Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinæque justitiæ satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum, propitius est peccatis nostris, nec illa nobis imputat, imputat autem justitiam Christi pro nostra: ita ut jam simus non solum mundati a peccatis et purgati, vel sancti, sed etiam donati justitia Christi, adeoque absoluti a peccatis, morte vel condemnatione, justi denique ac hæredes vitæ æternæ. Proprie ergo loquendo, Deus solus nos justificat, et duntaxat propter Christum justificat, non imputans nobis peccata, sed imputans ejus nobis justitiam.”2

These are the most generally received and authoritative standards of the Reformed Churches, with which all other Reformed symbols agree. The Lutheran confessions teach precisely the same doctrine on this subject.3“Unanimi consensu, docemus et confitemur… . . quod homo peccator coram Deo justificetur, hoc est, absolvatur ab omnibus suis peccatis et a judicio justissimæ condemnationis, et adoptetur in numerum filiorum Dei atque hæres æternæ vitæ scribatur, sine ullis nostris meritis, aut dignitate, et absque ullis præcedentibus, præsentibus, aut sequentibus nostris operibus, ex mera gratia, tantummodo propter unicum meritum, perfectissimam obedientiam, passionem acerbissimam, mortem et resurrectionem Domini nostri, Jesu Christi, cujus obedientia nobis ad justitiam imputatur.”4

Again, “Credimus, docemus, et confitemur, hoc ipsum nostram esse coram Deo justitiam, quod Dominus nobis peccata remittit, ex mera gratia, absque ullo respectu præcedentium, præsentium, aut consequentium nostrorum operum, dignitatis, aut meriti. Ille enim donat atque imputat nobis justitiam obedientiæ Christi; propter eam justitiam a Deo in gratiam recipimur et justi reputamur.”5“Justificari significat hic non ex impio justum effici, sed usu forensi justum pronuntiari.” And “Justificare hoc loco (Rom. v. 1.) forensi cousuetudine significat reum absolvere et pronuntiare justum, sed propter alienam justitiam, videlicet Christi, quæ aliena justitia communicatur nobis per fidem.”6 So also “Vocabulum justificationis in hoc negotio significat justum pronuntiare, a peccatis et æternis peccatorum suppliciis absolvere, propter justitiam Christi, quæ a Deo fidei imputatur.”7

Hase,8 concisely states the Lutheran doctrine on this subject in these words: “Justificatio est actus forensis, quo Deus, sola gratia ductus, peccatori, propter Christi meritum fide apprehensum, justitiam Christi imputat, peccata remittit, eumque sibi reconciliat.”