Dissertatiunculæ quædam Critico-Theologicæ
Quatuor illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum, ut videtur, Photium, qui codice cxl. de [pentabibloi] Athanasii mentionem facit. Profecto Montefalconius, ut in re minime dubia, omni probatione præter ipsam librorum structuram supersedendum judicat. “Nihil opus est longiore disputatione, cum clarum sit ex hisce ipsis quatuor Orationibus, nihil eas commune cum ullo alio opere habere; sed ita inter se cohærere, ut unum ipsæ opus simul conficiant, quarum prima sit principium, quarta autem omnium sit finis, quam sane ob causam sola hæc ultima solita terminatur conclusione.” Athan. Opp. t. i. pp. 403-4. Hæc ille; qui tamen paullo submissius loquitur, cum in Præfat. sua p. xxxv. et in Vit. Athan. p. lxxii. concedit eas non esse exaratas certo aliquo consilio prius inito, sed, decursu controversiæ, aliam ex alia, quo res majorem haberet lucem, fuisse productas; id quod præcipue cernitur in secunda et tertia incipientibus, ubi sanctus Doctor, more suo, disputationem jam forte longiorem, propter hæreticorum tamen pervicaciam, continuandam judicat.
Nec minus liquida res est Tillemontio, scribenti: “Les quatre oraisons sont toutes liées ensemble; et en un même corps, comme il paraît principalement, parcequ’il n’y a que la dernière qui finisse par la glorification ordinaire.” Mem. Eccl. t. 8, p. 701. Et alibi: “Il est certain que ces quatre discours … semblent … ne faire qu’une seule pièce, qu’on aura partagée tantöt en quatre, tantöt en cinq.” p. 191.
Tillemontii vestigia sequitur, tanquam pedissequus, Ceillerius, Ant. Eccl. t. 5, pp. 217, 218, qui cum Montefalconio consentit posteriores libros, vice quemque sua, anteriorum partes suscipere.
Jam prius Petavio, Incarnationem V. D. tractanti, idem excidit judicium; eo gravius, quod obiter doctissimo theologo elapsum est. Dum enim Epistolam Athanasii ad Ep. Æg. et Lib. contendit non esse revera partem Orationum contra Arianos, (ut tum temporis ab Athanasii editoribus habebatur,) quia scilicet illa Epistola non spectet, nisi in parte quadam, ad doctrinam Arianorum, hæc monet: “Non est ejusdem cum sequentibus argumenti, nam in istis adversus Arianam hæresim disputat etc. … prima autem (i.e. Epist. ad Ep. Æg. et Lib.) nihil horum facit. De Incarn. v. 15, § 9.
Auctoribus tamen tam gravibus atque inter se consentientibus hic contra eundum est; cum plane comprobari possit, ut puto, et sine magno conatu, quartam illam contra Arianos Orationem non esse contra istos hæreticos ab Athanasio scriptam, neque prorsus esse orationem, ne disputationem quidam continuam, sed esse conglutinationem quandam fragmentorum theologicorum, vel annotationum seriem, variæ et longitudinis et materiæ, præcipue de hæresi Marcelli et Photini, aliqua ex parte de Sabellianismo et Samosatenismo, vix aut ne vix quidem contra Arianos. Quam sententiam his argumentis fultam velim.
§ I. De Structura Libri
1. Jam hoc præmittendum est;—nusquam, ut credo, ab antiquis ad Orationem hanc quartam provocari, tanquam ad partem operis Athanasii “contra Arianos,” vel “de Trinitate;” cum secunda contra et tertia laudantur a Theodoreto, Justiniano, Cyrillo Alexandrino, Facundo, Concilio Lateranensi sub Martino I. habito, Agathone Pontifice, et aliis, idque illo ipso numerandi ordine qui etiamnum servatur in editione Maurina 1. Quamvis autem Photii, de toto opere ut quinquepartito loquentis, interpretes esse quodammodo videantur, et Patres Concilii Œcumenici Septimi et Agatho P. Romanus in Sexto, ex eo quod tertiam Maurinam pro quartâ habeant, inde tamen non concludi potest quartam Maurinam, de qua hic quæstio est, comprehensam fuisse ut quintam partem [pentabiblou] Photii. Nam, quoniam in uno codice hæc Maurinorum quarta vocatur sexta Oratio, alia quædam ibi reperienda est quinta; quæ quidem, Montefalconio judice, est opusculum illud quod vulgo appellatur De Incarnatione contra Arianos, quod re ipsa in aliquibus codd. quintæ nomen gerit. Sunt porro codices qui Epistolam ad Ep. Æg. et Lib. quæ in codd. solebat esse prima, quartam nominant; alius autem est Montefalconii, ex quo quarta illa Maurinorum plane excidit. Accedit quod in codice quodam Bodleiano (Roe 29, n. 1410) opusculum De Incarnatione contra Arianos tres priores subsequitur orationes, quartæ vice. Aliis autem codd. quarta Maurinorum quinta est; aliis Epistola ad Ep. Æg, et Lib. est “tertia contra Arianos,” Epistola de Sent. Dion. in duas partes divisa, pro prima et secunda, ut videtur, habita. Quare, cum adeo varietur in codicibus, nulla præscriptio est ex usu editionum, cur quarta hæc oratio adsciscatur in numerum earum, quæ cum Arianis bellum gerunt.