Symbolo Ecclesiæ, Catholicæ, celeberrima vocula homoüsion locupletato, subjunxerunt Patres Nicæni anathematismos quosdam, qui Arianæ perfidiæ præcipua capita ferirent. Ex quibus ille est, de quo pauca quædam hoc loco dicenda censuimus. Non quod formula illa Arianorum sumpta per se difficilior sit intellectu, sed quia placuit doctissimo cuidam viro, de Nicæno autem Symbolo optime merito, nativo verborum sensui subtiliores notiones suas imponi. Quænam illæ sint, quare prolatæ, et qua rationum vi confirmatæ, nunc explicandum est.

Docentibus catholicis Christum esse Deum, Ariani protinus illum esse Deum confitebantur ipsi, at Deum inferiorem quendam, ne scilicet Deos duos introducerent in Ecclesiam. Quibus responsum est, Christum contra revera esse summum Deum, nec tamen duos esse Deos, quia Christus esset Filius Dei; qui autem Dei Filius esset, oportet illum et verum esse Deum nec tamen alterum, sed eundem ac Patrem suum. At in illo ipso vocabulo Filius, quod fidelibus jure documento erat veræ divinitatis Verbi Dei, hæreticorum factio collocavit omnem spem suam atque conatum fidei catholicæ convellendæ; argumentabantur enim, cum omnis filius patri junior esset, idcirco Filium Dei non esse æternum, neque habere cætera signa veræ divinitatis. Quare summa quæstionis in significatione Filii tandem posita fuit; utrum scilicet Filius Dei, utpote Filius, essentiam totam et universa habuerit attributa Omnipotentis Dei, an contra initium existendi, et alia quæ de rebus creatis prædicantur. Quo autem facilius rem dirimerent, catholici provocabant ad Patres priorum sæculorum, qui scilicet Filio Dei non temporaneum ortum, sed paternæ Divinitatis plenitudinem tribuissent.

At in hoc antiquorum scriptorum testimonio esse quod subtiliore tractatione egeret, jure censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo melius curreret catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores quinque ævi Ante-nicæni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum, Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir doctus ita de Filio Dei loqui, ut hæreticis ansam præbuerint affirmandi, Patres illos docuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore, atque ideo quodammodo “extitisse ante generationem suam,” eo dissidentes cum Ario quod dicerent Verbum esse æternum, eo consentientes quod Filium æternum esse non dicerent.

Non ideo tamen improbandus est Bullus, quia sollicita mente priscorum famæ, suorum fidei consuluerit. Fateor equidem, non Sanctis, Hippolyto solum et Theophilo, sed Post-nicænis etiam Sanctis, Hilario et Zenoni Veronensi, in hac materia illud excidisse, quod resecatum vel saltem explicatum prudentiores velint; ut Marano quoque, Balleriniis, et aliis visum est. Scilicet omnes norunt incommodiora hæc gravissimorum scriptorum verba ab hæreticis saltem recentioris ævi in partes suas adduci; nan utrum ab ipsis Arii sectatoribus objecta fuerint catholicis Concilii Nicæni sæculo, alia res est. Profecto notatu dignissimum est Arianos ipsos, cum Ecclesia dimicantes, non provocasse ad Patres priorum temporum usque ad circ. an. 352, pæne triginta post Concilium Nicænum exactis annis, cum, argumentis ex ratione et ex Scripturis, (ut Athanasius loquitur in Epistola sua de Sent. Dion. 1,) frustra petitis, “tandem eo audaciæ processerunt, ut etiam Patres calumniarentur.” Nimirum primo ad Collucianistas solum suos confugiebant; cum autem multos post annos Patres Ecclesiæ in suos usus convertere cœperunt, etiam tum Origenem solum appellarunt et Dionysium, non Hippolytum, non Theophilum, non alios illos de quibus supra mentio facta est. Quod autem ne versutissimorum quidem hominum illis temporibus in mentem venit, id recentiores ausi, hos ipsos Hippolyti et cæterorum locos in medium protulerunt, ut inde comprobarent dogma suum, Dei Filium non esse ad æternitatem genitum, sed in tempore creatum. Quibus ut occurrat Bullus, eximius alias in hac materie scriptor, Patres reos, in Defensione sua Fidei Nicænæ, illato crimine ita liberat, ut non neget tamen illos dixisse, improprie certe, sed aliquo modo, Filium in tempore fuisse genitum. Exceptio autem quam profert hujusmodi est:—plures scilicet eos Patres docuisse Verbi generationes, tropicas illas quidem, sed quæ veræ generationis typi essent et adumbrationes; quales sunt ejus resurrectio a mortuis, item nativitas ex Maria; qualis porro, de qua agendum est, missio ejus a Patre et processio, cum res universæ creandæ essent. Hinc non gravate concedit dictum quoddam fuisse Catholicorum, si non Catholicum dogma, tum ante Concilium Nicææ habitum tum post, “Verbum exstitisse antequam gigneretur;” cujus rei inter alia in testimonium adhibet verba Anathematismi, quorum interpretationem in nos hic suscepimus. Contendit enim Patres Nicænos eo ipso quod condemnarent eos “qui dicerent Verbum non exstitisse ante generationem suam,” liquido comprobasse contra istam formulam, “Verbum ante generationem suam exstitisse.” Nullus dubitat, ut ipsius verbi utar, “quin hoc pronunciatum Arianorum oppositum fuerit catholicorum istorum sententiæ qui docerent Filium quidem paulo ante conditum mundum inexplicabili quodam modo ex Patre progressum fuisse ad constituendum universa.” Def. N. F. iii. 9, § 2.