Ambigitur inter doctos, utrum, cum Patres Nicæni eos anathemate feriunt “qui Dei Filium ex alia hypostasi vel usia esse sentirent,” vocabula hypostasis et usia rem unam significent an duas. In hac diversitate judiciorum, jure optimo licet in hanc vel in illam iri sententiam, cum utramque sustineant ii, quos neminem in hujusmodi materie secutum esse pœnitebit. Si hypostasin volumus ab usia distinctam, Bullum habemus auctorem; si vocabula in unum redacta, Petavium. Ego profecto Petavium sequor, felix tanto patrocinio, adductus autem non auctoritate viri, sed ipso factorum monitu, ut arbitror, et rei veritate.
Bullus, in Defensione sua Fidei Nicænae, ii. 9, § 11, credit, si eum recte interpretor, singulas notiones, inter se sejunctas, subesse singulis vocabulis usiæ et hypostasi in hac formula; quasi anathematismus ille, in quo reperiuntur, duas hæreses uno ictu feriens, et illos condemnet qui dixerint Filium ex usia Patris non esse, et illos quoque quibus placuerit Filium non esse ex hypostasi Patris. Et præterea duas revera haereticorum factiones, in historia temporum illorum sibi invenisse putat, quæ suum utraque in illo Anathematismo locum habeant.
Petavius contra, de Trin. iv. 1, hypostasin tunc temporis idem velle atque usiam arbitratus, in una propositione Anathematismi mentem docet esse conclusam; eo maxime quia, ante Concilium Alexandrinum an. 362 habitum, sensus hypostasis ab usia diversus nulla esset publica Ecclesiæ auctoritate munitus. Quocum consentiunt Coustantius (Ep. Pont. Rom. pp. 274, 290, 462) Tillemontius, (Dion. Alex. § 15.) Huetius, (Origenian. ii. 2, n. 3.) Thomassinus (de Incarn. iii. 1), et Morinus, (de Sacr. Ordin. ii. 6.) Maranus autem, (Præf. ad Basil. § 1, t. 3, Maur.) Natalis Alexander, (Sæc. 1, Diss. 22, circ. fin.) Burtonus (Testimonies to the Trinity, n. 71,) et Routhius (Relliqu. Sacr. vol. iii. p. 189,) si a Petavio dissentiunt, at certe non consentiunt Bullo.
Jam palmarium Bulli hoc est, quod Basilius, cum Sabellianis dimicans, qui, suam rem agentes, dicebant Concilium Nicænum hypostasi et usiæ unum sensum tribuisse, contra clara voce pronunciat Patres voluisse duas res, cum duabus voculis uterentur, et suam cuique vim tribuisse.
Provocat etiam ad Anastasium testantem, Hodeg. 21. (22, p. 342, ed. 1606) Patres Nicænos definivisse tres esse hypostases in sanctissima Trinitate. Quod quidem testimonium, ab Anastasio ipso Andreæ Samosateno ascriptum, Petavius putat esse Gelasii Cyziceni, non gravissimi auctoris; testimonium autem est Amphilochii quoque, idem fere scribentis apud eundem Anastasium ibid. c. 10, p. 164. Vid. quoque c. 9, p. 150, c. 24, p. 364, ubi Anastasius ipse loquitur. Accedunt loci ex Dionysio Pontifice Romano, Dionysio Alexandrino, Eusebio Cæsariensi, Origene quoque, a Bullo citati; in quibus singulis cum mentio sit trium hypostasium, trium autem similiter usiarum nulla in patribus sit mentio, perspicuum est hypostasin tunc expressisse notionem aliquam, quam usia non exprimeret. Quid quod Athanasius ipse de tribus hypostasibus loquitur, In illud Omnia 6. Expos. Fid. 2. Vid. quoque Incarn. c. Arian. 10. Orat. iv. 25, init.
Hoc de testibus ipsis: nunc de hæresibus duabus, quæ ex his vocibus tesseram, sibi quæque suam, confecisse dicuntur. Contendit Bullus distinctionem fecisse Semi-arianos inter usiam et hypostasin; ex hypostasi Patris esse Filium concessisse, ex usia negasse. Quare, quando anathematizat Concilium eos qui ex usia Patris negant esse Filium, Semi-arianos ferit; quando eos qui ex hypostasi, (credo virum doctum hoc velle, nam non aperte loquitur,) Arianos. Diligentius rem excutiamus.
1. Incipio, non a testibus, sed ab hac interpretatione, quam, quasi ex historia temporum ductam, Anathematismi verbis vir doctissimus imponit. Quinam sunt ii, qui, Bullo judice, negarent ex hypostasi Patris esse Filium? Concedatur hic Semi-arianos negasse “ex alia usia,” at quinam negabant “ex alia hypostasi?” Ariani? rejecerunt isti ex usia utique, sed de hypostasi, tanquam diversa ab usia, ne verbum quidem protulerunt. Ego vero nusquam esse tunc temporis illos hæreticos existimo. Hæc autem jacienda erant, caute non conjectura, quasi fundamenta hujus interpretationis; si nulla sunt, corruit ædificium. Nam Bulli hæc plane principalis et absoluta est propositio, illos qui negarent ex usia non esse eos qui negarent ex hypostasi. Quærimus duo genera hæreticorum; et non designat ullos homines, qui negarent ex hypostasi, ex usia non negarent.