? Vid. De sacramentorum usu, supra. p. 477.

[ὶ [ CRANMER, 11.] ὦ]

Augustino, quecunque sunt in missa preter eucharistiam nihil aliud sint, quam laudes, gratiarum actiones, obsecrationes, et fidelium petitiones; eucharistia autem non alii quam ipsi sumenti prosit aut applicari possit; reliqua vero, ut laudes, gratiarum actiones, obsecrationes, &c. tam a laicis quam a sacerdotibus afferri Deo possint et debeant; non erit jam amplius cur missas emere quisquam debebit. Porro, quia sine gratiarum actione recordatio mortis Christi rite non peragitur, ideo veteres hanc sacramenti perceptionem eucharistiam appellarunt, quam et sacrificium nonnulli orthodoxi patres nominaverunt, quod videlicet in memoriam illius unici et semel peracti sacrificii fiat, non quod ipsum opus sit sacrificium applicabile vivis et mortuis in remissionem peccatorum. Id quod papistieum duntaxat est figmentum; et quoniam ab hac tam impia opinione et questu inde proveniente misse private, illeque pro magna parte satisfactorie, in tantam multitudinem excreverunt, quarum nec mentionem nec exemplum ullum apud antiquiores invenimus, satisfactorias quidem prorsus abolendas, ceteras vero privatas vel in totum abrogandas, vel certe minuendas et reprimendas judicamus: summam denique curam adhibendam, ut hujus sacramenti verus ac genuinus usus ad gloriam Christi et ecclesise salutem restituatur.

2. Veneratione Sanctorum’

QvAMqQUAM credimus et confitemur Deum omnis boni datorem ac largitorem esse, uti Jacobus testatur dicens, “Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum;” et Christus apud Johannem ait, Quicquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis;” et Psal. Invoca me in die tribulationis,” &c.; quibus scripturz locis aperte docemur, quiequid ad corporis aut animi salutem pertinet, id a solo Deo petendum esse, et ab eo nobis dari, quoties in Christi nomine petimus: tamen cum jam inde ab exordio ecclesi: receptum sit, sanctorum memorias et dies festos celebrare, valde utile ac necessarium putamus, eam de his rebus doctrine formam tradere, quae Dei gloriam nulla in parte lzdat aut imminuat, et tamen doceat perpetuam eeclesi;: consuetudinem in divorum memoriis ac festis celebrandis laudabilem esse, nec scripture sacrze adversari. Et cum non ignoramus in hane quoque religionis christiane partem, que sanctorum venerationem continet, multos abusus ac superstitiones irrepsisse; curandum censemus, ut eo, quod vanum aut noxium est, improbato et rejecto, illud solum, quod utile ac verum est, retineatur ac probetur. Quod ut rectius et facilius fiat, docendum ducimus, quod sanctorum, qui corporibus exuti cum Christo vivunt, memoria in ecclesiis multis de causis utiliter habeatur.

Primum quod nobis in mentem suggerit illa eximia Dei in sanctis opera, qua ut olim, dum per sanctos fierent, Dei potentiam et gloriam apud homines illustrabant, ita nunc vel sola recordatione ad Deum in sanctis laudandum nos invitant. Adde hue, quod in his sanctorum memoriis preclarissima fidei, caritatis, patientiz, et ceterarum virtutum exempla nobis proponuntur, qua nos exstimulent ad illorum imitationem: ut quemadmodum illi per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti promissiones,” ita. nos, illorum vestigiis insistentes, ad victorize coronam, qua illi nunc ornantur, perveniamus. Quam sane sanctorum imitationem summum et maximum honorem esse arbitramur, quem vel nos sanctis impendere possumus, vel illi a nobis flagitant. Quamvis enim solus Christus sit unicum illud et numeris omnibus perfectum vita exemplar, quod imitari pro viribus omnes debemus, sunt tamen Christi beneficio et munere etiam in sanctis proposita nobis exempla, quz utiliter et multo cum fructu sequi possumus. Quos enim non animabit stupenda in tormentis martyrum constantia, ut omnia quantumvis aspera et dura propter Christi gloriam pati velint? Cui non Josie, Ezechis, et aliorum piorum regum pietas, in vera Dei religione tuenda, et abolendis idololatricis cultibus, exemplo esse potest, ut illorum pietatem imitari pro viribus studeat? Jam vero et lapsus quoque et peenitentice sanctorum, dum ex historiis cognoscuntur, magnam nobis utilitatem adferre poterunt. Nam cum Davidis, Petri, Magdalenz, et aliorum condonatos fuisse lapsus cognoscimus, quis dubitet quin et nostra peccata, nobis poenitentiam agentibus, Deus velit similiter [ A copy of this treatise and the following, de 116, 121. The title of this and the following treatise Imaginibus, are preserved in Archbishop Cranmer’s are in the archbishop’s own hand in the State Paper

[Collection of Law, Lambeth Library, 1167, fol. Office MS.]]

condonare? Porro in sanctorum memoriis grati? Deo agenda sunt, quod sanctis varia dona contulit, quibus illi insigniter ecclesie profuerunt, dum vel doctrinz vel vite exemplo quamplurimos Christo lucrati sunt; qua Dei in sanctis dona non solum magnopere laudare oportet, sed etiam sanctos ipsos, quia his donis bene usi sunt, laudibus attollere, amare, et suspicere, quemadmodum scribit Augustinus De Civitate, Lib. vir. Hono-ramus,” inquit, memorias martyrum tanquam sanctorum hominum Dei, qui usque ad mortem suorum corporum pro veritate certarunt,—ut ea celebritate et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum, eodem invocato in auxilium, ex eorum memoria renovatione adhortemur’,” Et alibi, Colimus. martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hae vita coluntur sancti homines Dei, quorum corda ad talem pro evangelica veritate passionem parata esse sentimus; sed illos tanto devotius quanto securius post incerta omnia superata: quanto etiam fidentiore laude praedicamus jam in vita feliciori vietores, quam in ista adhuc usque pugnantes!” Et Basilius, Concione de Martyre Gordia: Sanctis non est opus additione ad gloriam, sed nobis eorum memoria opus est ad imitationem.” Et alibi, Hoc est martyrum encomium, adhortari ecclesiam ad virtutis imitationem?.” Atque hactenus quidem de sanctorum veneratione, qua partim in laudatione Dei in illis, partim in illorum imitatione constitit, diximus. Nunc vero ad alteram venerationis speciem veniamus, qua de sanctorum interpellatione tractat.

Est sane hac duplex, et vel sanctorum pro nobis ad Deum precationes, vel nostram ad sanctos interpellationem significat. De priore dicimus, sanctos qui devicto peccato et morte in Christo obdormierunt, cum sunt unius atque ejusdem nobiscum corporis membra, nobis qui adhuc cum carne et mundo conflictamur, bene velle et bene precari. De posteriore vero, qua illorum opem imploramus, docemus, quod cum corporis et animi salus, remissio peccatorum, gratia, vita cterna, et his similia solius Dei munera sint, nec a quoquam alio quam a solo Deo dari possint; quisquis pro his donis sanctos invocat ac solicitat, et hzc petit ab illis, que nisi a solo Deo dari nequeunt, quasi ipsimet sancti hzc petentibus largiri possent, is graviter sane errat, et Deum gloria sua spolians, creature eam tribuit.

Ceterum si sanctorum suffragia imploraverimus, et ab illis petierimus, ut nobiscum, et pro nobis, Deum precentur ac orent, ut illas res a Deo citius impetremus, quas nemo nisi Deus largiri potest; hzc sane interpellatio tolerabilis est, et diuturno catholicae ecclesize usu approbata et confirmata.

Neque enim periculum erit, ne Dei gloriam creaturis tribuamus, si modo populus doceatur, istud duntaxat a sanctis petendum esse, ut sua apud Deum intercessione nos adjuvent. Quod caritatis officium cum in hac vita degentes, et cum carne et sanguine decertantes, alacriter przstiterunt, nihil ambigimus, quin nunc, cum Christo suo propius fruuntur, idem officium nobis prastent.

Porro quoniam multi certis divis certorum morborum remedia, et aliarum rerum curam assignaverunt, e& unum sanctum pro vitanda peste coluerunt, alium propter pecorum incolumitatem et salutem, alium ut res perditas citius invenirent, atque ita a certis divis res certas petierunt, quasi Deus hune sanctum huie morbo curando, alium vero alii malo medendo, peculiariter prafecisset, et singulorum morborum curationem in singulos divos distribuisset: ut hic error a simplicioribus omnino tollatur, censemus populum docendum esse, ut in rebus tum prosperis tum adversis Deo, tanquam ommis boni et salutis auctori, suas preces offerat; sanctis vero non aliter utatur, quam ut intercessoribus pro nobis ad Deum, in quo nostra omnis spes ac fiducia ubique et semper collocanda est.

Quamquam non negamus quin, ad fidem et spem in Deum excitandam, possimus Deum velut admonere eorum miraculorum qua ad sanctorum preces jam olim ostendit, quibus admoniti majori fide Dei beneficia petamus; veluti cum quis febre correptus

[2 August. De Civitate Dei. Lib. VIII. cap. cav πρὸς ἔπαινον, kai τοῖς ὡρμημένοις πρὸς ἀρετὴν]

[xxvii. Tom. V. p. 516. Ed. Paris. 1635.] αὐτάρκη οὖσαν eis ὠφέλειαν. Basil. Hom. xix.]

? Id. Contra Faust. Manich. Lib. xx. cap. xxi. In Gord. Martyr. Tom. I. p. 444. Ed. Paris. 1638.

[Tom. VI. p. 156, where cor—paratum esse.) [5 ποῦτο γάρ ἐστι μαρτύρων ἐγκώμιον, ἡ πρὸς]

[[ ἀλλὰ τὴν μαρτυρίαν τῶν πεπραγμένων ἀντ᾽ ἀρετὴν παράκλησις τῶν συνειλεγμένων Id. Hom.]

[ἐγκωμίων λογίζεσθαι, ὡς καὶ τοῖς ἁγίοις ἐξαρκοῦ- xx. In quadraginta Martyr. Tom. I. p. 453. ] 31—2]

Dominum orat, ut quemadmodum ad 1). Petri preces ejus socrum febricitantem sanitati restituit, ita velit nunc quoque febris ardores ab @groto corpore depellere; sive cum oramus, ut Deus, qui Paulum in carcere cum collega Sila vinctum miraculo liberavit, idem nos e morborum aut peccatorum vinculis eripere dignetur.