Christi
j^ CAPUT PRIMUM.
GnavissrMA contumelia et injuria quz inferri Christo potest, et per omne regnum papisticum latissime patet, ea est, quod sacerdotes missam hostiam propitiantem esse asseverant, ad remittenda non modo peccata sua, verum etiam aliorum, tum viventium, tum mortuorum, quibus illam voluerint applicare. Ita simulatione pietatis papistici sacerdotes hoc sibi sumpserunt, ut Christi successores essent, et ejusmodi sacrificium facerent, quale nullum unquam a quoquam, praterquam a Christo ipso, factum est, idque eo solum tempore, cum morte sua poenas peccatorum nostrorum in cruce lueret.
Caput Differentia Inter Sacrificium Christi Sacrificia Sacerdotum Veteris Legis
Pavrus ad Hebreos testatur, quanquam sacerdotes veteris legis sspe offerebant, (ad minimum autem semel quotannis,) Christum tamen non sspe seipsum obtulisse; alioqui sepius mortem obiisset. Nunc autem semel seipsum obtulit, ut hac hostia peccata nostra deleret: et quemadmodum hominibus constitutum est, ut semel moriantur, ita Christus semel oblatus est, ut multorum peccata tolleret.”
Accedunt eodem, qua sequuntur in Paulo, sacrificia veteris legis, quanquam continenter offerebantur, nunquam potuisse vel peccata tollere, vel homines perfectos reddere. Si enim semel pacare conscientias hominum potuissent, peccatis tollendis, haud i iterum ea sacrificia facienda fuisse: Christum autem unico hoc sacrificio sanctificatos, perfectos, perpetuo effecisse, peccatis nostris ex animo delendis, et perpetua quasi obli- ἣ vione obruendis. Ubi enim peccatorum remissio est, ibi nullum pro peccatis sacrificium reliquum est.”
Atque alio loco de veteri testamento ait, “abrogatum illud et deletum fuisse, quod imbecillum atque inutile esset, (nihil enim ad perfectionem deduxerat,) et plures illius legis sacerdotes fuisse, quia diutius in vita manere non poterant, atque adeo ab uno ad. alium deferebatur sacerdotium: Christum autem, quia ad @ternitatem in vita maneret,. transitionis omnis vacuum sacerdotium habere. Itaque prorsus servare poterit eos, qui per illum ad Deum accedunt, sempiternam vitam agens, ut pro nobis intercedat. Par enim est ejusmodi nobis sacerdotem esse, qui sanctus, simplex, incorruptus, a peccatoribus sejunctus, altior ccelis esset; cui minime necesse esset quotidie (quemadmodum summis sacerdotibus) prius pro suis, deinde pro peccatis populi, victimas offerre; hoc enim semel fecerat seipso offerendo.” Hac in epistola Paulus plene et plane descripsit nobis diffe- rentiam inter sacerdotium et sacerdotes veteris testamenti, et longe praestantissimum atque excellentissimum Christi sacerdotium, et perfectissimum illud et summe necessarium sacrificium et beneficium, quod nobis inde dimanat.
Neque enim. Christus sanguinem vitulorum, ovium, aut hircorum obtulit, (quemad-
90 DE OBLATIONE ET SACRIFICIO CHRISTI. [Lis. modum veteris testamenti sacerdotes facere consueverunt,) sed sanguinem suum in eruce offerebat: neque in sacrarium aliquod ingressus est hominum opera fabricatum, (sicuti Aharon fecerat,) sed in coelum ascendit, ubi @ternus Pater habitat, et apud illum continuatam precationem pro peccatis totius mundi adhibet, corpus suum pro nobis laniatum, et sanguinem quem infinita bonitate sua pro nobis in cruce profudit, ante oculos Patris constituens.
Atque hoc sacrificium eam vim habet, ut minime necesse sit illud quasi solenne. quot- annis renovare, quemadmodum antistites veteris testamenti faciebant: quorum sacrificia, etiam szpius facta, nullius momenti aut utilitatis erant, (quia tum sacerdotes ipsi qui offerebant, peccatores fuerant, tum sanguinem animantium rationis expertium, et non suum offerebant;) cum Christi sacrificium semel factum ad omnem @ternitatem valeat.
Caput III. Ζ
Duo Esse Genera Sacrificiorum
ATQUE ut omnes melius hoc sacrificium Christi intelligant, quo summum Christianorum beneficium continetur, pernecessarium est sacrificiorum distinctionem et varietatem exponere. ος Sacrificiorum duo sunt genera; unum, quod expians vel propitians dicitur, hoc est, quod Dei iram et offensionem placat, veniam ac remissionem omnium peccatorum impetrat, et ab @terna condemnatione nobis debita liberat.
Quanquam autem in veteri testamento quadam sacrificia hoc nomine notabantur, unum tamen revera hujusmodi sacrificium est, quo peccata nostra relaxantur, et misericordia ac benevolentia Dei impetratur; eaque mors Domini nostri Jesu Christi est, qua excepta, nullum unquam sacrificium expians fuit. ’
Hic honor, hac gloria summi nostri Pontificis est, quod unica sui oblatione pro peccatis omnium Patri satisfecit, illorum culpas prestitit, et universum genus humanum illi reconciliavit. Qui autem illi hunc honorem eripiunt, et sibi ipsis assumunt, ipsissimi antichristi sunt, et impurissimis ac superbie plenissimis contumeliis Deum Patrem et Filium ejus Dominum Jesum Christum lacessunt.
Alterum genus sacrificii est, quod nos Deo minime reconciliat, sed ab his fit qui per — Christum reconciliantur, ad nostram in Deum pietatem testificandam, et gratos nos atque obedientes Deo prestandos. Hsc autem sacrificia laudis et gratiarum actiones vocantur.
Ac primum quidem sacrificii genus Christus pro nobis Deo obtulit, alterum autem nos Deo per Christum offerimus.
Per primum sacrificium Christus nos Deo Patri obtulit, per alterum autem nos ipsos omniaque nostra Christo et Patri offerimus.
Hocque sacrificium generaliter universam obedientiam nostram continet, qua versatur in legibus et praeceptis Dei servandis. Hoc de sacrificio David his verbis usus est, Sacrificium Deo cor contritum:” et D. Petrus omnes Christianos esse ait sacerdotium sanctum ad sacrificia spiritualia facienda, accepta Deo per Jesum Christum.” Et D. Paulus: “Nos (inquit) semper offerimus Deo sacrificium laudis per Jesum Christum.”