corporali et naturali presentia Christi in sacramento, satis (ut arbitror)
confutati sint, (quz duo pracipuis erant, qua nobis in hoc opere proposuimus;) tempus esse videtur, tertio errore papistarum, qui vera manducalione potatione est corporis sanguinis Christi, verba faciamus
[Finis Libri Tertii.]
Liber Quartus. Perceptione Corporis Sanguinis Christi in Sacramento. Caput Primum
Crassus hic papistarum et absurdus error est, quem habent de carne et sanguine Christi ore percipiendo.
Aiunt enim eos, qui panem et vinum percipiunt, veram carnem et sanguinem Christi pii Ore percipere, quantumvis sceleratam vitam atque impuram degant. At Christus ipse longe aliud docuit, nos nequaquam ore carnaliter, sed fide spiritualiter, carnem suam manducare. Ait enim: “Hoc etiam atque etiam affirmo vobis, Qui credit in me, vitam @ternam habet. Ego sum panis vite. Patres vestri vescebantur manna in deserto, et mortui sunt: hic est panis qui descendit de coelo: qui ex hoc pane ederit, non morietur. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: si quis hunc panem ederit, vivet ad mternitatem. Panis autem quem ego dabo, caro mea est, quam daturus sum pro mundi vita.”
Hsc certissima est et constantissima Servatoris Christi doctrina, omnes, quicunque illum edunt, vitam sternam habituros. His statim adjungitur: “Hoc etiam atque etiam affirmo vobis, Nisi ederitis carnem Filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis. Qui meam carnem edit, habet vitam seternam: et ego exsuscitabo illum in supremo die. Caro mea revera est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui edit meam. carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Quemadmodum misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; qui edit me, vivet etiam ille propter me. Hic est panis, qui de coelo descendit: non quemadmodum ederant patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in @ternum.”
Hee Servator Christus tum Judaos tum discipulos suos in Capernaum docuit, perceptionem corporis et sanguinis sui non esse perceptioni mann similem. Boni enim et mali manna vescebantur; qui autem carnem ejus et sanguinem percipit, vitam zternam habet. Quemadmodum enim Pater in illo habitat, et ille in Patre, atque adeo vivit propter Patrem; sic qui carnem et sanguinem ejus percipit, in Christo habitat, et Christus in illo, et per Christum vitam @ternam habet.
Aliisne testibus hac in causa opus est? cum Christus ipse tam aperte testificetur, quicunque ederit ejus carnem aut biberit ejus sanguinem, habiturum vitam sternam, et veram perceptionem carnis et sanguinis ejus esse fidem in Christum, et omnem, qui fidem suam in illum collocarit, habiturum vitam sternam. Ex quo necessario efficitur, impios (cum membra diaboli sint) nec carnem ejus manducare, nec sanguinem ejus bibere: nisi forte papiste dicturi sint, illos vitam zeternam habere.
Sed quemadmodum diabolus impiorum hominum pastus est, quos in omni scelerum genere alit et fovet ad supplicium seternum, ita Christus verus est omnium illorum pastus, qui corporis sui membra sunt: illos alit, sustentat, educat, atque ad vitam eternam pascit. in Aug. in Joan. Homil. xxvi. super hunc locum, Patres vestri manducaverunt manna im deserto, et mortui sunt:’ “Quantum,” inquit, pertinet ad mortem istam visibilem et corporalem, nunquid nos non morimur, qui manducamus panem de colo descendentem?’ Et mox: “Quantum autem pertinet ad illam mortem de qua terret Dominus, quia mortui sunt patres istorum, manducavit manna et Moses, manducavit et Aaron, manducavit manna et Phinees, manducaverunt ibi multi, qui Domino placuerunt, et
mortui non sunt. Quare? Quia visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accepimus visibilem cibum; sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Quam multi de altari accipiunt et moriuntur, et accipiendo moriuntur! Unde dicit Apostolus: Judieium sibi manducat et bibit. Nonne buccella dominiea venenum fuit Jude? Et tamen accepit, et cum accepit, in eum inimicus intravit, non quia malum accepit, sed quia bonum malus male accepit. Videte ergo, fratres, panem coelestem spiritualiter manducate.” Et mox: Patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt, non quia malum erat manna, sed quia male manducarunt: hic est panis qui de ccelo descendit; hunc panem significavit manna, hunc panem significavit altare Dei. Sacramenta illa fuerunt, in signis diversa sunt, sed in re qua significatur paria sunt,” &c.
Et mox: Ut si quis manducaverit ex ipso, non moriatur in seternum: sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum. Qui man- dueat intus, non foris, qui manducat in corde, non qui premit dente.”