π” 4 I 1 EPA. h Mo 2^ αὐ [17 de P 1 i + 3A AU;; aah Enn Bue no Rel Co Wo o cs AT MU a E BR o e Len M MUS a ΟΝ AO 2t ΡΝ ἢ RE ETA DIE ec Ea agere DIE de o. ΕΝ ΜΕ Eta So M EET aT p a ἘΠ Ν MI 2E ERU RC d ee EM
[RE ERI APPONI AER PIE REOS! cra TT SEIT NL Re TNA LI gem a ne]
Pio Lectori
QvEMADMODUM muliercula illa evangelica, amissa drachma, omnes adeo domus su: angulos everrit, et diligenter conquirit, donec eam inveniat, ac ea inventa, ipsa non veluti in sinu sola gaudet, sed convocatas amicas et vicinas, ut sibi congratulentur, monet: eodem modo neque nos potuimus, pie lector, quin reperto hujus libelli thesauro (quem libellum sanctissimus Christi martyr et reverendissimus pater, D. Thomas Cranmerus Cantuariensis archiepiscopus, non minus docte quam pie de Coena Domini conscripsit) gaudium nostrum tibi quoque contestatum faceremus. Indignum enim judicavimus, si hunc libellum, non parvo nostro sumptu typis excusum, ecclesi: Dei invideremus, ac non potius eam ecclesiam, quz tam insigni membro, tam electo Dei organo (auctorem libri loquor) orbata sit, ad publicam etiam gratulationem hujus operis editione vocaremus. Ut autem hoc ipsum gaudium pio etiam dolore temperes, amice lector, constitui hac quidem dedicatoria epistola calamitosum reipubliez christiane per Angliam statum tibi ob oculos ponere, ut hujus rei occasione iram Dei in illud regnum immodice, imo horribiliter effusam, (promerentibus ita peccatis nostris) nobiscum depreceris, si forte piorum omnium precibus vel tandem motus coelestis Pater nostri misereatur. Quam enim plausibili successu sancta et vere apostolica religio sub Edvardo sexto, Anglie Rege, nunquam satis laudato, annis superioribus floruit, tam nunc omnia ibi (propter summam gentis nostre ingratitudinem cum nimia securitate animi conjunctam) deformata sunt, ut superioris illius ecclesi: vestigium vix ullum amplius ibi appareat. Etenim, cum illustrissimis Regis Anglie Henrici octavi (qui Edvardi sexti pater erat) temporibus, omnes totius regni proceres, archiepiscopi, episcopi, reliquique ordinis ecclesiastici viri, ad hec duces quoque omnes, comites, barones, equites, et tam legum municipalium, quam juris ecclesiastici, ut vocant, administri et judices, deinde civitatum quoque, urbium, pagorum, et municipiorum omnium rectores, prafecti, omneque genus magistratus, denique cujuscumque conditionis, status, aut ordinis viri (qui modo decimum sextum statis sue annum excesserant), juramento verbis conceptis prestito, sancte fidem dedissent, se quidem nunquam consensuros, ut vel ipse Romanus pontifex, vel ullus alius civili potestate preditus homo, supra regiam in regno Angli» potestatem evectus, supremum regni caput agnosceretur; prodierunt tum quidem in medium nonnulli primi nominis apud Anglos viri, qui libris publice editis, et habitis super ea re frequentibus concionibus, pro confirmatione ejusdem juramenti, et idoli iliius Romani ejectione fortiter laborantes dimicarent. In quorum numero facile primos fuisse accipio (ut plerosque alios taceam melioris not» atque nominis homines) Stephanum illum Gardinerum Wintoniensis episcopum, Cutbertum Tonstallum Dunel-mensis, e& Edmundum Bonerum Londonensis episcopos; qui tamen postea (mutatis cum rege animis) ex Paulo facti sunt Sauli.
Ab hoc publico totius regni decreto, consensu omnium inito, cum in suscepta religione animi popularium magis atque magis confirmarentur, et patri optimo rebus humanis exempto Edvardus filius, optima et indolis et spei juvenis (qui religionis causam prz multis alis non tenebat modo, sed ardebat etiam) succederet, factum est, ut omnia altaria Baalitica, omnis superstitiosus cultus, omnes adulterini ritus, et idola, summo omnium quoque ordinum consensu abrogati tollerentur; ccs quoque dominice usus, ad prescriptum ipsius Christi et primitive ecclesi: formam revocatus, (habita tamen super ea re in Parlamento (quod vocant) publico et multa et libera disputatione,) restitueretur. Verum enimvero, cum jam annos aliquot, sub ejusdem Edvardi regis auspiciis, bono loco stetisset reformata religionis causa, evenit (proh dolor!) ut e medio sublato, atque in beatorum numerum ex generatione hac prava et adultera recepto pientissimo rege, (quemadmodum et in Israelitico regno, extincto pio Josia rege, olim
! Not in ed. 1553.
factitatum legimus,) totius ecclesi; simul et regni facies mutaretur in pejus. Ibi enim statim, non sine magno grassantium in bonos omnes impetu, et regni antea bene constituti turbatione, Baalitica (que diximus) altaria, omnis adulterinus cultus, omnia idola, et superstitiosi (qui jam exoleverant) ritus et ceremoniz in pristinam abominationem restituebantur, non sine magno piorum omnium dolore.
Quid quod ibi tum translato ad alium successorem Angli» imperio, omnes omnium ordinum homines (posthabita prorsus juramenti antea in contrarium przstiti religione, de nunquam amplius admittenda papistice abominationis impietate) antichristo Romano nomen dare (non sine perjurii crimine) nihil quicquam erubuerunt? Adeo verum est, quod ille ait, Mobile nam vulgus mentem. cum principe mutat.