Quis enim alius hujus antichristian discipline finis esse potest, quam subdola
quadam astutia Christianos a vero Christi cultu gravissimam perniciosissimam omnium idololatriam, que unquam antehac excogitatz fuerant, abducere? Quod in consequenti oratione mea planius demonstrabo
[Finis Libri Secundi.]
Liber Tertius. Quemadmodum Christus in Sacramento Prjesens Sit. Caput Primum
Hac jam de transubstantiatione causa satis pertractata (qua prima pars est, im qua papistica doctrina a catholica veritate dissentit), sequitur ut de modo presentis corporis et sanguinis Christi in sacramento ejus disseramus, qua secunda pars est, et non minorem opinionum dissensionem quam prima continet.
Ad eujus rei planiorem explicationem illud intelligendum est, quod Christianis omnibus satis est cognitum, Christum Servatorem, perfectum Deum, et in omnibus @qualem et comternum Patri, nostra causa perfectum hominem effectum esse, carne et sanguine de beata virgine sumptis, et in ceteris (peccatum tantum excipio) nostri similem, perfecta anima et perfecto corpore ad divinam naturam adjunctis. Hujus anima vita, sensu, voluntate, ratione, prudentia, memoria, ceterisque ad humanam animam aliqua ex parte pertinentibus, pradita est. Corpus autem ex vera carne et ossibus constabat, non modo humani corporis membrorum justam conformationem et ordinem continens, sed etiam fame, siti, labore, sudore, defatigatione, frigore, calore, ceterisque infirmitatibus et perturbationibus humanis affectum, et morte etiam ipsa, eaque in cruce vilissima et srumnosissima. Post mortem eodem cum corpore, tum visibili, tum contrectabili surrexit, et in conspectum suorum venit, et apostolis illud ostendit, et in primis Thome, cui jusserat ut manus lateri admoveret, et vulnera ejus contrectaret. Tum eodem ipso cum corpore in ccelum conscendit, apostolis illud videntibus, et dum ascenderet intuentibus; ibique ad dexteram Dei Patris sedet, ad extremum usque diem permansurus, quo tempore ad judicium de vivis et mortuis ferendum rediturus est.
He vera est et catholica fides, quam scriptura docet, et universa Christi ecclesia a suo jam inde ortu usque ad hzc fere tempora credidit, nisi quod quadringentis aut quingentis ab hinc annis episcopus Romanus, cum papistarum quorundam assensu, novam quandam et recens excogitatam fidem exstruxerat; et hoc nobis deinceps credendum proposuerat: nempe quod hoc idem corpus reipsa, corporate, et sensibiliter, in hoc mundo remanserit, et sexcentis simul in locis sit, et in omnibus arculis, pixidibus, et panibus consecratis, inclusum delitescat.
Caput Differentia Inter Veram Papisticam Presentia Christi Doctrinam
QuanqQuam Christum ita fatemur esse in omnibus, qui in illum credunt, ut carne et sanguine suo spiritualiter pascat et sustentet eos, et vitam largiatur seternam, ejusque rei certiores illos reddat, tum promissione verbi, tum sacramentali in ccena pane et vino, qua eandem ob causam ante mortem suam instituerat; non parum tamen a gravissimis papistarum erroribus dissentimus.
1. Illi enim docent, Christum in pane et vino, (“id est, sub speciebus panis et vini”) esse. Nos vero (quemadmodum veritas ipsa fert) Christum in illis esse docemus, qui digne panem hune et vinum percipiunt.
2. Illi contendunt, ubi quis hzc elementa perceperit, Christum in os, fortasse etiam in ventriculum, sed non ulterius, ingredi. Nos vero dicimus Christum in toto homine
esse, tum in corpore, tum animo ejus, qui digne hac elementa percipit, nedum in ventre aut ore.
3. Illi, Christum org percipi, et cum pane ac vino intrare: nos, mente tantum ac animo percipi et per fidem intrare, asseveramus.
4. Illi, Christum in sacramentali pane, etiam integrum annum asservato, vel quamdiu forma panis manet, reipsa inesse; sed post perceptionem sacramenti, ubi panis ore teritur, aut in ventre mutatur, in colum avolare disputant: sed nos Christum in homine, digne panem percipiente, remanere dicimus, quamdiu homo membrum Christi maneat.
5. Illi, in saeramento corporata Christi membra minime locis inter se disclusa esse, sed ubicunque caput sit, ibi pedes; et ubicunque brachia fuerint, ibi tibias; ita ut in singulis panis et vini frustulis integrum caput, integros pedes, carnem, sanguinem, cor, pulmonem, pectus, latera, omniaque confusa atque admixta, sine ulla partium vel distinctione vel differentia esse dicunt. O quam stolida hsec atque anilis excogitatio est, sanctissimum et perfectissimum Christi corpus in tam perturbatum et monstrosum corpus convertere! Et tamen nihil tam ineptum et nugatorium invenire papistz possunt, quod non ab omnibus, quasi certissimum Dei oraculum et expressum fidei articulum, sine ulla dubitatione suscipi jubeant.
6. Hoc preterea papiste asserunt, canem vel catum corpus Christi edere, si forte sacramentalem panem edant: nos vero dicimus, prater hominem, nullam terrenam creaturam percipere carnem aut sanguinem ejus posse.
7. llli dicunt, tum bonos tum malos quosque corpus Christi edere: nos vero, utrosque sacramentalem panem et vinum percipere, sed neminem verum Christi corpus et sanguinem percipere, nisi qui vivum corporis ejus membrum fuerit.
8. Illi dicunt, bonos corpus et sanguinem Christi solummodo tum percipere, cum sacramentum percipiunt: nos dicimus, illos tam diu vesci, bibere, ali Christo, quamdiu membra corporis illius sunt.
9. Illi dicunt, corpus Christi in sacramento suam propriam formam et quantitatem habere: nos dicimus, Christum ibi sacramentaliter et spiritualiter adesse, sime ulla vel forma vel quantitate.
10. Illi dicunt, patres et prophetas veteris testamenti non percepisse corpus et sanguinem Christi: nos dieimus, illos corpus et sanguinem ejus percepisse, quamvis nondum natus aut incarnatus fuerit.
ll. Illi dicunt, corpus Christi quotidie toties effici, quoties missatur, et ex pane ac vino tum effici: nos dicimus, Christi corpus semel tantum effectum, idque non ex panis et vini, sed beatz virginis substantia.
12. Illi dicunt, missam sacrificium esse peccata expians, non rei oblate prestantia, sed offerentis sacerdotis religione: nos dicimus, hanc illorum sententiam insigne mendacium et foedissimum errorem ad Christi gloriam evertendam esse. Nostra enim pro peccatis satisfactio neque religio neque oblatio sacerdotis est; sed unica pro universi mundi peccatis hostia et satisfactio est mors Christi, et corporis ejus in cruce oblatio, quam ipsemet semel tantum in cruce, et preter ipsum nemo unquam obtulit. Ille itaque oblationes, quas sacrifici quotidie papisticis in missis offerunt, non possunt esse pro aliorum peccatis ministri religione satisfactio, sed vanissimum commentum et dolus malus diaboli sunt, quo antichristus multos jam annos elusit atque occacavit mundum.
13. Ih dicunt, Christum corporate multis in locis uno atque eodem tempore simul esse, asseverantes ibi Christum revera et corporate prsesentem, ubicunque panes consecrati fuerint: nos dicimus, quemadmodum sol corporate in coelo et non alibi est, virtute tamen atque efficientia in terris est, cujus vi atque influxu mundana hac gignuntur, aluntur, et ad nature perfectionem accedunt, ita Servator Christus corporate in codo est, ad dexteram Patris sedet, quamvis Spiritu promiserit se nobis in terris usque ad mundi interitum affuturum. Et quotiescunque duo aut tres in nomine ejus congregantur, in medio illorum est, cujus coelesti gratia omnes pii per illum primo spiritualiter regenerantur, deinde augentur et crescunt ad spiritualem in Christo per-. fectionem, spiritualiter per fidem corpore et sanguine illius percipiendo, quanquam idem in ccelo corporate et longe ab oculorum nostrorum acie disclusus maneat.